- MEGARIS
- I.MEGARISregio Achaiae parva sinui Saronico exposita, inter Phocidem ad Occasum et Atticam ad Ortum ab Isthmo Corinthiaco sumens initium. Baudrando, inter Boeotiam est ad Ortum et Corinthiam regiunculam ad Austrum, atque inter Sinus Saronicum in Ortum et Corinthiacum in Occasum. Eius caput Megara. Ibinunc pars Occidentalis. Ducatus Atheniensis, sub Turcis. Item insula parva, apud Neapolim, cui ponte iungitur, in Campania; vulgo Castell' dell' Ovo. Megalia Papinio l. 2. Sylv. 2. v. 80. aliter Castvum Lucullanum. Cum arce permunita, et valido Hispan. praesidio; atque ita ut infcriptio arcis docet, posita A. C. 1595. Tum vero sub ipso Castello ingens nunc Crypta excisa arte, operis antiqui; tum longe lateque circum circa per mare sparsa visuntur rudera et vestigia ingentium piscinarum, neque nunc in toto hoc tractu locus est adeo ostreis, e chinis aliisque piscibus refertus.II.MEGARISsoror Theagenis, uxor Cylonis Atheniensis, qui ibidem tyrannidem affectavit. Schol. in Equites Aristoph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.